Apollo et Hyacinthus (K. 38): Chorus II. 3 [Recitativo] — Quocumque me converto
MELIA Quocumque me converto, crudelis Dei Monumenta detestanda conspicio. Prius Perire Zephyrum videram, et Fratrem modo Video natare sanguine insontem suo.
OEBALUS Quid comite nullo Filia huc infers pedem? An latro iamiam fugit?
MELIA Hunc iussi illico Vitare nostra regna, nam cædem improbus Nova gravare cæde non timuit Deus.
OEBALUS Quid loquere? cædem Nata! quam narras novam?
MELIA O Rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem, Ventisque me vidente lacerandum dedit.
OEBALUS O iustus est Apollo, dum plectit scelus, Quod imputavit perfidus et atrox Deo Zephyrus! hic auctor, Filia! est factæ necis. Non est Apollo: Zephyrus in Fratrem tuum Discum agere non dubitavit.
MELIA Unde autem Pater! Hæc nosse poteras?
OEBALUS Natus hic retulit mihi, Nam vivus est inventus a nobis. Meis Extinctus est in manibus.
MELIA Heu me! quid? Pater! Quid ergo regno exisse iussisti Deum?
OEBALUS Filia! dolore motus est Zephyri dolus Delusus, id iussisse me memini. Impium Quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
MELIA O Genitor! omnes perditi iamiam sumus! Discessit, heu! discessit a nobis Deus! O crede, non inultus id probrum feret.
OEBALUS Quid? Nata! discessisse iam Numen putas?
MELIA Nil dubito; namque exire de regno tuo Apollinem ipsa, linquere et nostros lares Iussi. O ut hanc revocare nunc possem Deum!
OEBALUS Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!