Apollo et Hyacinthus (K. 38): Prologus. 2 [Recitativo] — Amice! iam parata sunt omnia
HYACINTHUS Amice! Iam parata sunt omnia. Aderit, ut spero, cum sorore dilecta meus Ad sacra, quae constituit, actutum Pater.
ZEPHYRUS Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
HYACINTHUS Hic est.
ZEPHYRUS Apollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus? An alios nescit in coelis Deos? An Semelis ergo natus, an Juno, Venus, Diana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens Caput atque Princeps ture nil vestro indigent?
HYACINTHUS Quibusque consecramus, o Zephyre! Diis Nullusque nostris vacuus a templis abiit: At solus istud Apollo sibi templum suo Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum Veneratur, et ego veneror exemplo Patris.
ZEPHYRUS O care! Quam libenter offerrem ilia Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
HYACINTHUS Dilecte quid me Zephyre! Permisces Diis? Honore non me dignor, at novi bene: Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor. (Venit Oebalus et Melia.) Sed en! Sorore comite nunc Genitor venit.
OEBALUS Dic nate! Num parata sacrificio hostia Et ignes?
HYACINTHUS Ecce genitor! Ad nutum omnia Parata præstolantur adventum tuum.
OEBALUS Bene: ergo succedantur a flamine focus, Et thure plurimo ara prægravis gemat, Fumusque sacrificantis in nubes eat.
MELIA Heu genitor! Atra nube tempestas minax Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.
OEBALUS Adeste! Longioris impatiens moræ Apollo thus et hostiam a nobis petit. Fugiet ad istas sæva tempestas preces, Et blanda facies solis his iterum plagis Redibit. Agite! Fundite et mecum preces.