Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Zelensky - Quo usque tandem abutere Catilina... | Текст песни

[1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
2 furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
3 Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor
4 populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
5 habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua
6 consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
7 coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
8 egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum
9 ignorare arbitraris?
10 [2] O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen
11 vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii
12 particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.
13 Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac
14 tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem
15 oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu]
16 machinaris

Zelensky еще тексты


Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1