Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus! Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos, Transite ad inferos, Ubi iam fuere? Vita nostra brevis est, Brevi finietur. Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur! Vivat Academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! Vivant omnes virgines Graciles, formosae! Vivant et mulieres Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae! Vivat et res publica Et qui illam regunt! Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Qui nos hic protegunt! Pereat tristitia, Pereant dolores! Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores!