Domine Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens, Domine Fili unigenite, Jesu Christe altissime, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
9. Coro
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis, qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
10. Aria A
Qui sedes ad dextram Patris, miserere nobis.
11. Aria B
Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus Jesu Christe.
12. Coro
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris, Amen. Symbolum Nicenum
13. Coro
Credo in unum Deum.
14. Coro
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
15. Aria (Duetto) S.I A
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.
16. Coro
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est.
17. Coro
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.
18. Coro
Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dextram Dei Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
19. Aria B
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.
20. Coro
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
21. Coro
Et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi, Amen.
Sanctus
22. Coro
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt coeli et terra gloria eius.
23. Coro
Osanna in excelsis
24. Aria T
Benedictus qui venit in nomine Domini.
25. Coro
Osanna in excelsis
Agnus Dei
26. Aria A
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.