Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus! 2 Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere? Transeas ad superos,[1] Transeas ad inferos, Hos si vis videre![2] 3 Vita nostra brevis est, Brevi finietur. Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur! 4 Vivat Academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! 5 Vivant omnes virgines Graciles[3], formosae! Vivant et mulieres Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae! 6 Vivat et res publica Et qui illam regunt! Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Qui nos hic protegunt![4] 7 Pereat tristitia, Pereant dolores[5]! Pereat Diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores!