Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Григорианский хорал - Dies Irae | Текст песни

Dies irae, dies illa
solvet saeclum in favilla
teste David cum Sibylla

Quantus tremor est futurus
quando judex est venturus
cuncta stricte discussurus

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura
Cum resurget creatura
judicanti responsura

Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus judicetur

Judex ergo cum sedebit
quidquid latet apparebit
nil inultum remanebit

Quid sum miser tunc dicturus
quem patronum rogaturus
cum vix justus sit securus?

Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.

Quaerens me sedisti lassus;
redemisti crucem passus.
Tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus:
culpa rubet vultus meus.
supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
huic ergo parce, Deus.

Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.

Другие названия этого текста
  • Pater Noster - Dies Irae (1)
  • Gregorian choral - Dies Irae (1)
  • Фома Челанский - Dies Irae - Григорианский хорал (1)
  • Григорианские хоралы - Dies Irae (1)
  • Григорианский хорал - Dies Irae (0)
  • Aurora Surgit | Alessio Randon - Dies Irae (0)
  • '[;[']gocfs'[./'[.,l - bvhfnbira/.;'[]'[;lx (0)
  • Hrvatski kraljevi - Dies Irae (0)
  • Песнопение проприя мессы - Dies Irae (0)
  • Grego - Dies (0)
  • chorale - Dies Irae (0)
  • Alessio Randon and Aurora Surgit - Dies Irae (0)
  • Gregorian chant (Григорианское пение) [club13333245] - Dies Irae (День Гнева) (0)
  • Cantus Gregorianus - Dies Irae (0)
  • Григорианские песнопения - Dies Irae (0)
  • Georgian Choral - Dies Irae (0)
  • Средневековье. Григорианский хорал - Dies Irae (0)
  • Григорианский хорал - Dies Irae (судный день) (0)
  • Вольфганг Амадей Моцарт (исп. Герберт фон Караян) - "Реквием", ре минор, KV 626, Dies irae (День гнева) (0)
  • угадайка - 2 (0)
  • Gregorian Chant - Dies Irae (0)
  • Cantori gregoriani - Dies Irae (0)
  • Gregorian chant (Григорианское пение) [club13333245] - Dies Irae (0)
  • Грегорианский хорал - Dies Irae (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Популярное сейчас
Видео
  • Hortus Musicus: Early Polyphony - Nos qui vivimus ... Hortus Musicus: Early Polyphony - Nos qui vivimus ...
    Выпуск 1. Григорианские хоралы. Ранняя полифония. (1000 years of music. Part 1. Gregorian Chants. Early Polyphony ...
  • Hortus Musicus. Gregorian Chants: 6 Te Deum ... Hortus Musicus. Gregorian Chants: 6 Te Deum ...
    From LP - 1000 лет музыки. Выпуск 1. Григорианские хоралы. Ранняя полифония. (1000 years of music. Part 1. Gregorian Chants.
  • Te Deum - 5th Century Monastic Chant (Solemn ... Te Deum - 5th Century Monastic Chant (Solemn ...
    Monks of the one of the Abbeys of the Solesmes Congregation sing this beautiful chant. The Te ...
  • " Creator Alme Siderum " Gregorian Chant Advent ... " Creator Alme Siderum " Gregorian Chant Advent ...
    When man was sunk in sin and death, Lost in the depth of Satan's snare, Love ... AGNUS DEI ...
  • Choir of King's College, Cambridge(Lay Clerks ... Choir of King's College, Cambridge(Lay Clerks ...
    AGNUS DEI - Sacred Choral Music - The Choir of New College, Oxford. ... Григорианский хор Парижа в ...
  • Antifona Gregoriana Simplex SALVE REGINA ... Antifona Gregoriana Simplex SALVE REGINA ...
    Studio del canto gregoriano, l'utilizzo dell'accompagnamento motivato per meglio ...