5. Hostem repellas longius pacemque dones protinus; ductore sic te praevio vitemus omne noxium.
6. Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium, te utriusque Spiritum credamus omni tempore.
7. Deo Patri sit gloria, et Filio qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen.
V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.