1. O Fortuna O Fortuna velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem.
Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!
2. Fortune plango vulnera Fortune plango vulnera stillantibus ocellis quod sua michi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur Occasio calvata.
In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus.
Fortune rota volvitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in vertice caveat ruinam! Nam sub axe legimus Hecubam reginam.
Другие названия этого текста
Карл Орф - Carmina Burana - O Fortuna (1)
Karl Orf - Carmina Burana: Cantiones profanae cantoribus et choris cantandae comitantibus instrumentis atque imaginibus magicis (1)
Wilhelm Richard Wagner - Carmina Burana (O, Fortuna!) (1)
Karl Orphh - O Fortuna (0)
Карл Орф - Кармина Бурана - 1. O Fortuna (0)
Начало концерта - 30 stm (0)
Karl Orf - Karmina B . (0)
Carl Orf - o Fortuna! (0)
6 классу - Карл Орф Кармина Бурана - О, фортуна! (0)
Карл Орф - Carmina Burana (O Fortuna), (1937 год) (0)
Карл Орф (мировая классика) - Кармина Бурана - О, фортуна! (0)
Карл Орф - DAZ COMMUNIZM (0)
RPG - cc (0)
Carl Orf - Carmina Burana (0)
... - музычка для высших сил (0)
Trak - 2 (0)
Кантата К.Орф - Carmina Burana - O, Fortuna! (0)
Карл Орф ( любимые шедевры мировой классики) - Кармина Бурана - О, фортуна! (0)
Karl Heinrich Maria Orff - Carmina Burana: Cantiones profanae cantoribus et choris cantandae comitantibus instrumentis atque imaginibus magicis» (0)
Karl Heinrich Maria Orff - Carmina Burana - O Fortuna (0)