Изумрудная скрижаль Гермеса (др.-египетское и др.-греческое учение герметистов)
Verum est sine mendacio, certum et verissimum: Quod est inferius est sicut id quod est superius.
Et quod est superius est sicut id quod est inferius, ad perpetranda (praeparanda, penetranda) miracula rei unius.
Et sicut omnes res fuerunt ab Uno, mediatione (meditatione) Unius, sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptione (adoptione).
Pater eius est sol, Mater eius est luna. Portavit illud ventus in ventre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis thelesmi totius mundi est hie. Vis eius integra est, si versa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter mango cum inqenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem sumtilem, omnemque solidam omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc erunt adaptiones mirabilies, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est quod dixi deoperatione solis