Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Philippe Jaroussky - Antonio Vivaldi - Stabat Mater | Текст песни

Stabat mater dolorosa
juxta Crucem lacrimosa,
dum pendebat filius.

Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
mater unigeniti!

Quae maerebat et dolebat,
et tremebat, dum videbat
Nati poenas inclyti.

Quis est homo qui non fleret,
Matrem christy si videret
in tanto supplicio?

Quis non posset contristari
Christy matrem contemplari
dolentem cum filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Jesum in tormentis,
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum
morientem, desolatum,
dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum deum
ut sibi complaceam.

Sancta mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.

Tui nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.

Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Juxta crucem tecum stare,
Te libenter sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara,
fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem,
et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
cruce hac inebriari
ob amorem filii.

Inflammatus et accensus,
per te, virgo, sim defensus
in die judicii.

Fac me cruce custodiri,
morte Christi praemuniri
confoveri gratia.

Quando corpus morietur,
fac ut animae donetur
paradisi gloria. Amen.

Еще Philippe Jaroussky

Популярное сейчас

Видео