Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Postquam Saturna tenebrosa in Tartara misso Sub love mundus erat, sublit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior aere.
Tertia past illam succesit aena proles, Saevior ingenlis et ad horrida promptior arma, Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus inrupit venae peioris in aevum Omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;
Neve foret terries securior arduus aether, Adfectasse renum caeleste gigantas Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tùm pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis Et violenta fuit: scires e sanguine natos.